Deo auctore nostrum gubernantes imperium, quod nobis a caelesti maiestate traditum est, et bella feliciter peragimus et pacem decoramus et statum rei publicae sustentamus. · Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. Est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi. · Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. · Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. · Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. · Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte vel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio. · Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem. · Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem vero, qui salvis verbis legis sententiam eius circumvenit. · Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus. · Digna vox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. Et re vera maius imperio est submittere legibus principatum. · Advocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis viribus in rebus saepe publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. · Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. · Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore adhuc pendentibus negotiis cautum sit. · Huius edicti aequitas naturalis est. Quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt servare? · Ait praetor: pacta conventa, quae neque dolo malo, neque adversus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, servabo. · Dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumveniendum fallendum decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est. · Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat. · Ait praetor: quae fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignoraverit, de his curatori bonorum vel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. · Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve. Quod lege naturali prohibitum est admittere. · Nec de suspicionibus debere aliquem damnari: satius enim esse impunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnari. · Cogitationis poenam nemo patitur. · Lata culpa est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt. · Regula est, quae rem quae est breviter enarrat. Non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. · Quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere. · Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. · Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet. · Nullus videtur dolo facere, qui suo iure utitur. · Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt. · In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est. · Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam vis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est. · Favorabiliores rei potius quam actores habentur. · Non omne quod licet honestum est. · Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet. · Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est. · Impossibilium nulla obligatio est. · Omnis definitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti posset. · Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem. · Res iudicata pro veritate accipitur. · Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem. · Naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent. · Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. · Actio autem nihil aliud est, quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur.
Perennia iuris Romani principia ad ultimos technologiae fines afferimus.
Socii forenses
- Novum Eboracum·
- Istanbulum·
- Londinium·
- Dubaium·
- Singapura·
- Varsovia·
- Moscua·
- Pechinum·
- Hongcongum·
- Matritum·
- Angelopolis
Omnem causam in arta societate cum optimis cuiusque loci advocatis ducimus.